- OBRYZUM Aurum
- OBRYZUM AurumGraecis ὄβρυζον, quod saepius despumavit et excostum est; ab ὀβρύζειν, quod idem cum βρύζειν seu βρύειν, et de iis rebus dicitur, quae effervescendo spumam eiciunt et quasi florem emittunt. Latini Obrussam dixêre auri experimentum quod igne sumitur, ex Graeco ὀβρύζη. Apud Sueton. Neron. c. 44. Aurum ad obrussam. Cicer. in Bruto c. 74. Heic adhibenda tamquam obrussa, ratio est. Senec. Ep. 13. Haec eius obrussa, i. e. probatio. Plin. l. 33. c. 3. Aurique experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ignescatque, atque ipsum (nempe experimentum) obrussam vocant etc. Obryzi enim auri apud veteres Latinos nulla mentio, sed auri ad obrussam exacti. Uti autem metalla reliqua, sic et aurum, dum excoquitur, spumam in summo esservescentem mittlit, quae floris instar est et fols vocatur. Manilius istiusmodi auri ramenta, quae excoquuntur, in aurum spumantia vocat his verbis: l. 5.Ille etiam fulvas avidus numerabit arenas,Perfundetque novo stellantia littora ponto,Parvaque ramentis faciet momenta ininutis,Pro tali ut regerat censu spumantia in aurum.Et perlucentes cupiens prensare lapillosVorticibus mediis oculos immittet avarosQuasi diceret: Non solum aurilegulus crit, sed etiam auri coctor, quorum illud duobus primis, istud duobus sequentibus versibus expressit. Et quidem Auri coctores ramenta auri prugata, lota et in farinam tusa vel molita ad pondus accipiebant et coacta reddebant pari ferme pondere aut modicô saltem intertrimentô. Agatharchides de metallis aurariis Aethiopiae, Οὕτως οὖν οὗτος ὁ συλλογεὺς περικαθάρας τὸ ψῆτμα τοῦ χρυσοῦ παραδίδωσι τοῖς ἱψηταῖς. οἱ δὶ λαβόντες μέτρῳ τε καὶ ςταθμῷ τὸ συνητμένον ἐις ἄτγος κεραμεοῦν ενέβαλον. Sic igitur Aurilegulus hic, purgata auri ramenta tradit coctoribus: qui illa appensa accipientes, in catinos fictiles iniciebant, ea excocturi. Hoc est, quod ait manilius, parva momenta, i. e. parvas lances faciet ponderandis minutis ramentis, ut pro tali censu reddat, ac regerat spumantia in aurum, i. e. excocta in aurum purum putum. Salmas. ad Solin. p. 1080.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.